CAPUT XV. Responsio de tripartito animae motu. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Abraham: Omnium vitiorum unus fons atque principium est; secundum qualitatem vero partis illius, et (ut ita dixerim) membri quod in animo fuerit vitiatum, diversa vocabula passionum corruptionumque sortitur. Quod nonnumquam etiam morborum corporalium probatur exemplo, quorum cum una sit causa, in diversa tamen aegritudinum genera pro qualitate membrorum quae fuerint occupata, distinguitur. |
2 | Etenim cum arcem corporis, id est, caput, vis noxii humoris obsederit, cephalalgiae procreat passionem; cum vero aures oculosve pervaserit, in otalgicum, sive in ophthalmicum vertitur morbum: cum se in articulos quosque ad manuum summa transfuderit, articularis atque chiragrica dicitur valetudo: cum autem ad pedum ima defluxerit, podagra mutato nomine nuncupatur: totque vocabulis una atque eadem noxii humoris origo distinguitur, quot membrorum ceperit portiones. |
3 | Eodem modo de visibilibus ad invisibilia transeuntes, animae nostrae partibus, atque (ut ita dixerim) membris vim cuiusque vitii inesse credamus. Quam cum sapientissimi quique tripartitae definiant esse virtutis, necesse est ut aut λογικόν, id est, rationabile, aut θυμικόν, id est, irascibile, aut ἐπιθυμητικόν, id est, concupiscibile eius, aliquo corrumpatur incursu. |
4 | Cum ergo aliquem ex his affectibus vis noxiae obsederit passionis, pro illius causis etiam vitio nomen imponitur. Nam si rationabilem eius partem vitiorum pestis infecerit, cenodoxiae, elationis, invidiae, superbiae, praesumptionis, contentionis, haereseos vitia procreabit. Si irascibilem vulneraverit sensum, furorem, impatientiam, tristitiam, acediam, pusillanimitatem, crudelitatem parturiet. Si concupiscibilem corruperit portionem, gastrimargiam, fornicationem, phylargyriam, avaritiam et desideria noxia terrenaque germinabit. |